Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.52 Plin. Nat. 24.53 (English) >>Plin. Nat. 24.54

24.53

rosmarinum dictum est. duo genera eius: alterum sterile, alterum cui et caulis et semen resinaceum, quod cachrys vocatur. foliis odor turis. radix vulnera sanat viridis inposita et sedis procidentiam, condylomata, haemorrhoidas, sucus et fruticis et radicis morbum regium et ea, quae repurganda sunt. oculorum aciem exacuit. semen ad vetera pectoris vitia datur potui et ad vulvas cum vino et pipere, menses adiuvat, podagris inlinitur cum aerina farina, purgat etiam lentigines et quae excalfacienda sint aut cum sudor quaerendus inlitum, item convulsis. auget et lacte in vino potum, item radix. ipsa herba strumis cum aceto inlinitur, ad tussim cum melle prodest.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.52 Plin. Nat. 24.53 (English) >>Plin. Nat. 24.54

Powered by PhiloLogic