Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.57 Plin. Nat. 24.58 (English) >>Plin. Nat. 24.59

24.58

cummium genera diximus. in his maiores effectus melioris cuiusque erunt. dentibus inutiles sunt, sanguinem coagulant et ideo reicientibus sanguinem prosunt, item ambustis, arteriae vitiis inutiles, urinam cient,

-- --

amaritudines hebetant. adstrictoriis ceteris, quae ex amygdala amara est spissandisque visceribus efficacior, habet excalfactorias vires. proponuntur prunorum etiam et cerasorum ac vitium. siccant inlitae et adstringunt, ex aceto vero infantium lichenes sanant, prosunt et tussi veteri iiii obolis in mixto potis. creduntur et colorem gratiorem facere ciborumque adpetentiam et calculosis prodesse cum passo potae. oculorum et vulnerum utilitatibus maxime conveniunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.57 Plin. Nat. 24.58 (English) >>Plin. Nat. 24.59

Powered by PhiloLogic