Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.72 Plin. Nat. 24.73 (English) >>Plin. Nat. 24.74

24.73

chamaedrys herba est, quae latine trixago dicitur. aliqui eam chamaeropem, alii teucriam appellavere. folia

-- --

habet magnitudine mentae, colore et divisura quercus - alii serrata et ab eo serram inventam esse dixerunt - , flore paene purpureo. carpitur praegnans suco in petrosis, adversus serpentium venena potu inlituque efficacissima, item stomacho, tussi vetustae, pituitae in gula cohaerescenti, ruptis, convulsis, lateris doloribus. lienem consumit, urinam et menses ciet, ob id incipientibus hydropicis efficax, manualibus scopis eius in iii heminis aquae decoctis usque ad tertias. faciunt et pastillos terentes eam ex aqua ad supra dicta. sanat et vomicas et vetera ulcera vel sordida cum melle. fit et vinum ex ea pectoris vitiis. foliorum sucus cum oleo caligines oculorum discutit, ad splenem ex aceto sumitur. excalfacit perunctione.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.72 Plin. Nat. 24.73 (English) >>Plin. Nat. 24.74

Powered by PhiloLogic