Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.74 Plin. Nat. 24.75 (English) >>Plin. Nat. 24.76

24.75

chamelaea similitudinem foliorum oleae habet - sunt autem amara, odorata - , in petrosis, palmum

-- --

altitudine non excedente. alvum purgat, detrahit pituitam, bilem foliis in ii absinthii partibus decoctis, suco eo cum melle poto. foliis inpositis et ulcera purgantur. aiunt, si quis ante solis ortum eam capiat dicatque ad albugines oculorum se capere, adalligata discuti id vitium, quoquo modo vero collectam iumentorum pecorumque oculis salutarem esse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.74 Plin. Nat. 24.75 (English) >>Plin. Nat. 24.76

Powered by PhiloLogic