Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.79 Plin. Nat. 24.80 (English) >>Plin. Nat. 24.81

24.80

nunc subtexemus herbas mirabiles quidem, sed minus claras, nobilibus in sequentia volumina dilatis.

centunculum vocant nostri, foliis ad similitudinem capitis paenularum, iacentem in arvis, graeci clematidem,

-- --

egregii effectus ad sistendam alvum in vino austero. idem sanguinem sistit tritus oxymelitis aut aquae calidae cyathis v denarii unius pondere, sic et ad secundas mulierum efficax. - sed graeci clematidas et alias habent, unam quam aliqui aetiten vocant, alii laginen, nonnulli tenuem scamoniam. ramos habet pedales, foliosos, non dissimiles scamoniae, nisi quod nigriora minoraque sunt folia. invenitur in vineis arvisque. estur ut olus cum oleo ac sale; alvum ciet. eadem dysintericis cum lini semine ex vino austero sorbetur. folia epiphoris inponuntur cum polenta subposito udo linteolo. strumas inposita ad suppurationem perducunt, deinde axungia adiecta percurant; item haemorrhoida cum oleo viridi, phthisicos iuvant cum melle. lactis quoque ubertatem faciunt in cibis et infantibus inlita capillum alunt, ex aceto edentium venerem stimulant. - est alia clematis aegyptia cognomine, quae ab aliis daphnoides, ab aliis polygonoides vocatur, folio lauri, longa tenuisque, adversus serpentes et privatim aspidas ex aceto pota efficax.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.79 Plin. Nat. 24.80 (English) >>Plin. Nat. 24.81

Powered by PhiloLogic