Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.81 Plin. Nat. 24.82 (English) >>Plin. Nat. 24.83

24.82

dracunculus, quem dixi, hordeo maturescente effoditur luna crescente. omnino habentem serpentes fugiunt. adeo percussis prodesse potum aiunt; maiorem vim esse, si ferro non attingatur. sucus eius et aurium dolori prodest. id autem, quod graeci dracontion vocant, triplici effigie demonstratum mihi est: foliis betae, non sine thyrso, flore purpureo; hoc est simile aro. alii radice longa veluti signata articulosaque monstravere, ternis omnino cauliculis, foliis, decoqui ex aceto contra serpentium ictus iubentes. tertia demonstratio fuit folio maiore quam cornus, radicis harundineae, totidem, ut adfirmabant, geniculatae nodis, quot haberet annos, totidemque esse folia; hi ex vino vel aqua contra serpentes dabant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.81 Plin. Nat. 24.82 (English) >>Plin. Nat. 24.83

Powered by PhiloLogic