Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.87 Plin. Nat. 24.88 (English) >>Plin. Nat. 24.89

24.88

in promisso herbarum mirabilium occurrit aliqua dicere et de magicis. quae enim mirabiliores primi eas in nostro orbe celebravere pythagoras atque democritus, consectati magos.

coracesia et calicia pythagoras aquam glaciari tradit, quarum mentionem apud alios non reperio, nec apud eum alia de his. idem minyada appellat et nomine alio

-- --

corinthiam, cuius decocto in aqua suco protinus sanari ictus serpentium, si foveantur, dicit. eundem effusum in herba qui vestigio contigerint aut forte respersos insanabili leto perire, monstrifica prorsus natura veneni praeterquam contra venena. ab eodem pythagora aproxis appellatur herba, cuius radix e longinquo concipiat ignes, ut naphtha, de qua in terrae miraculis diximus. idem tradit, si qui morbi humano corpori inciderint florente brassica, quamvis sanatos admonitionem eorum sentire, quotiens floreat; item si florente acciderint aut frumento aut cicuta aut viola, similem conditionem habere. nec me fallit hoc volumen eius a quibusdam cleemporo medico adscribi, verum pythagorae pertinax fama antiquitasque vindicant, et id ipsum auctoritatem voluminum adfert, si quis alius curae suae opus illo viro dignum iudicavit, quod fecisse cleemporum, cum alia suo et nomine ederet, quis credat



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.87 Plin. Nat. 24.88 (English) >>Plin. Nat. 24.89

Powered by PhiloLogic