Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.88 Plin. Nat. 24.89 (English) >>Plin. Nat. 24.90

24.89

democriti certe chirocmeta esse constat. at in his ille post pythagoram magorum studiosissimus quanto

-- --

portentosiora tradit! ut aglaophotim herbam, quae admiratione hominum propter eximium colorem acceperit nomen, in marmoribus arabiae nascentem persico latere, qua de causa et marmaritim vocari; hac magos uti, cum velint deos evocare. - achaemenida, colore electri, sine folio nascentem taradastilis indiae, qua pota in vino noxii per cruciatus confiteantur omnia per varias numinum imaginationes; eandem hippophobada appellat, quoniam equae praecipue caveant eam. - theombrotion xxx schoenis a choaspe nasci, pavonis picturis similem, odore eximio; hanc a regibus persarum bibi contra omnia corporum incommoda; a stabilitate mentis et iustitiae, eandem semnion a potentiae maiestate appellari. - aliam deinde adamantida, armeniae cappadociaeque alumnam; hac admota leones resupinari cum hiatu lasso. nominis causam esse quod

-- --

conteri nequeat. - arianida in arianis gigni, igneam colore; colligi, cum sol in leone sit. huius tactu peruncta oleo ligna accendi. - therionarca in cappadocia et mysia nascente omnes feras torpescere nec nisi hyaenae urina adspersa recreari. aethiopida in meroe nasci, ob id et meroida appellari, folio lactucae, hydropicis utilissimam e mulso potam; ophiusam in elephantine eiusdem aethiopiae, lividam difficilemque aspectu, qua pota terrorem minasque serpentium obversari ita, ut mortem sibi eo metu consciscant; ob id cogi sacrilegos illam bibere. adversari ei palmeum vinum. - thalassaeglen circa indum amnem inveniri, quae ob id nomine alio potamaugis appellatur; hac pota lymphari homines obversantibus miraculis. - theangelida in libano syriae, dicte cretae montibus et babylone et susis persidis nasci, qua pota magi divinent; gelotophyllida in bactris et circa borysthenen. haec si bibatur cum murra et vino, varias obversari species ridendique finem non fieri nisi potis nucleis pineae nucis cum pipere et melle in vino palmeo. - hestiaterida a convictu nominari in perside, quoniam hilarentur illa, eandem protomediam, qua primatum apud reges obtineant; casigneten, quoniam secum ipsa nascatur nec cum aliis

-- --

ullis herbis, eandem dionysonymphadem, quoniam vino mira conveniat. - helianthes vocat in themiscyrena regione et ciliciae montibus maritimis, folio myrti. hac cum adipe leonino decocta, addito croco et palmeo vino, perungui magos et persarum reges, ut fiat corpus aspectu iucundum; ideo eandem heliocallida nominari. - hermesias ab eodem vocatur ad liberos generandos pulchros bonosque non herba, sed conpositio e nucleis pineae nucis tritis cum melle, murra, croco, vino palmeo, postea admixto theombrotio et lacte. bibere generaturos iubet et a conceptu, puerperas partum nutrientes; ita fieri excellentes animi et formae bonis. atque harum omnium magica quoque vocabula ponit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.88 Plin. Nat. 24.89 (English) >>Plin. Nat. 24.90

Powered by PhiloLogic