Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.98 Plin. Nat. 24.99 (English) >>Plin. Nat. 24.100

24.99

gramen ipsum inter herbas vulgatissimum geniculatis serpit internodiis crebroque ab his et ex cacumine novas radices spargit. folia eius in reliquo orbe in exilitatem fastigantur, in parnaso tantum hederacia specie densius quam usquam fruticant, flore odorato candidoque. iumentis herba non alia gratior, sive viridis sive in feno siccata et, cum detur, adspersa aqua. sucum quoque eius in parnaso excipi tradunt propter ubertatem; dulcis hic est. in vicem eius in reliqua parte terrarum succedit decoctum ad vulnera conglutinanda, quod et ipsa herba tusa praestat tueturque ab inflammationibus plagas. adicitur decocto vinum ac mel, ab aliquis et turis, piperis, murrae tertiae portiones, rursusque coquitur in aereo vase ad dentium dolores, epiphoras. radix decocta in vino torminibus medetur et urinae difficultatibus ulceribusque vesicae, calculos frangit. semen vehementius urinam inpellit, alvum vomitionesque sistit. privatim autem draconum morsibus auxiliatur. sunt qui genicula viiii vel unius vel e duabus tribusve herbis ad hunc articulorum numerum

-- --

involvi lana sucida nigra iubeant ad remedia strumae panorumve. ieiunum esse debere qui colligat; ita ire in domum absentis, cui medeatur, supervenientique ter dicere, ieiuno ieiunum medicamentum dare, atque ita adalligare triduoque id facere. quod e graminum genere vii internodia habet, efficacissime capiti contra dolores adalligatur. quidam propter vesicae cruciatus decoctum ex vino gramen ad dimidias a balineis bibi iubent.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.98 Plin. Nat. 24.99 (English) >>Plin. Nat. 24.100

Powered by PhiloLogic