Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.9 Plin. Nat. 25.10 (English) >>Plin. Nat. 25.11

25.10

a graecis et noxias herbas demonstratas miror equidem, nec venenorum tantum, quoniam ea condicio vitae est, ut mori plerumque etiam optumis portus sit, tradatque M. Varro, servium clodium equitem romanum magnitudine doloris in podagra coactum veneno crura perunxisse et postea caruisse sensu omni aeque quam dolore in ea parte corporis. sed quae fuit venia monstrandi qua mentes solverentur, partus eliderentur, multaque similia ego nec abortiva dico ac ne amatoria quidem, memor lucullum imperatorem clarissimum amatorio perisse, nec alia magica portenta, nisi ubi cavenda sunt aut coarguenda, in primis fide eorum damnata. satis operae fuerit abundeque praestatum vitae salutares dixisse, * * * ac postea inventas.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.9 Plin. Nat. 25.10 (English) >>Plin. Nat. 25.11

Powered by PhiloLogic