Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.13 Plin. Nat. 25.14 (English) >>Plin. Nat. 25.15

25.14

panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, numerosum et dis inventoribus adscriptum. unum

-- --

quippe asclepion cognominatur, a quo is filiam panaciam appellavit. sucus est coactus ferulae qualem diximus, radice multi corticis et salsi. hac evolsa scrobem repleri vario genere frugum religio est ac terrae piamentum. ubi et quonam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter peregrina docuimus. id, quod e macedonia adfertur, bucolicon vocant armentariis sponte erumpentem sucum excipientibus; hoc celerrime evanescit. et in aliis autem generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim argumento est cera adulterati. - alterum genus heracleon vocant et ab hercule inventum tradunt, alii origanum heracleoticum aut silvestre, quoniam est origano simile, radice inutili, de quo origano diximus. - tertium panaces chironium cognominatur ab inventore. folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsutius, flos aureus, radix parva. nascitur pinguibus locis. huius flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest. - quartum genus panaces, ab eodem chirone repertum, centaurion cognominatur, sed et pharnaceon, in controversia inventionis a pharnace rege deductum. seritur

-- --

hoc, longioribus quam cetera foliis et serratis. radix odorata in umbra siccatur vinoque gratiam adicit. alia eius genera duo fecere aliqui, levis folii, alterum tenuius.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.13 Plin. Nat. 25.14 (English) >>Plin. Nat. 25.15

Powered by PhiloLogic