Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.15 Plin. Nat. 25.16 (English) >>Plin. Nat. 25.17

25.16

herculi eam quoque adscribunt, quae apollinaris aut a rabie aliis altercum, apud graecos vero hyoscyamos appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus paene purpureis, spinosum calice, nascitur in galatia; vulgare autem candidius est et fruticosius, altius papavere; tertii semen irionis semini simile est, omnia insaniam gignentia capitisque vertigines. quartum genus molle, lanuginosum, pinguius ceteris, candidi seminis, in maritimis nascens. hoc recepere medici, item rufi seminis; nonnumquam autem candidum rufescit, si non ematuruit, inprobaturque. et alioqui nulla nisi cum inaruit legitur. natura

-- --

vini, ideo mentem caputque infestans. usus seminis et per se et suco expresso. exprimitur separatim et caulibus foliisque. utuntur et radice, temeraria in totum, ut arbitror, medicina. quippe etiam foliis constat mentem corrumpi, si plura quam iiii bibant; * * * etiam antiqui in vino, febrim depelli arbitrantes. oleum fit ex semine, ut diximus, quod ipsum auribus infusum temptat mentem, mireque, ut contra venenum, remedia prodidere iis, qui id bibissent, et ipsum pro remediis, adeo nullo omnia experiendi fine, ut cogant etiam venena prodesse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.15 Plin. Nat. 25.16 (English) >>Plin. Nat. 25.17

Powered by PhiloLogic