Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.17 Plin. Nat. 25.18 (English) >>Plin. Nat. 25.19

25.18

invenisse et achilles discipulus chironis qua volneribus mederetur - quae ob id achilleos vocatur -

-- --

ac sanasse telephum dicitur. alii primum aeruginem invenisse utilissimam emplastris - ideoque pingitur ex cuspide decutiens eam gladio in volnus telephi - , alii utroque usum medicamento volunt. aliqui et hanc panacem heracliam, alii sideriten et apud nos milifoliam vocant, cubitali scapo, ramosam, minutioribus quam feniculi foliis vestitam ab imo. alii fatentur quidem illam vulneribus utilem, sed veram achilleon esse scapo caeruleo pedali, sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter vestitam; alii quadrato caule, capitulis marruvii, foliis quercus; hac etiam praecisos nervos glutinari. faciunt alii et sideritim in maceriis nascentem, cum teratur, foedi odoris; etiamnum aliam similem huic, sed candidioribus foliis et pinguioribus, teneriorem cauliculis, in vineis nascentem, aliqui vero binum cubitorum, ramulis exilibus, triangulis, folio felicis pediculo longo, betae semine, omnes volneribus praecipuas. nostri eam, quae est latissimo folio, Scopas regias vocant. medetur anginis suum.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.17 Plin. Nat. 25.18 (English) >>Plin. Nat. 25.19

Powered by PhiloLogic