Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.20 Plin. Nat. 25.21 (English) >>Plin. Nat. 25.22

25.21

prima duo sunt, candidum ac nigrum. hoc radicibus tantum intellegi tradunt plerique, alii et folia nigri platano similia, sed minora nigrioraque et pluribus divisuris scissa, albi betae incipientis, haec quoque nigriora et canalium dorso rubescentia, utraque caule palmi, ferulaceo, bulborum tunicis convoluto, radice fimbriata ceparum modo. nigro equi, boves, sues necantur, itaque cavent id, cum candido vescantur. tempestivum esse tradunt messibus. plurimum autem nascitur in oete monte et optimum, uno eius loco circa pyram. nigrum ubique provenit, sed melius in helicone, qui mons et aliis laudatur herbis. candidum probatur secundum oetaeum ponticum, tertio loco eleaticum, quod in vitibus nasci ferunt, quarto parnasium, quod adulteratur aetolico ex vicino. nigrum ex his melampodium vocant, quo et domus suffiunt purgantque, spargentes et pecora, cum precatione sollemni. hoc et religiosius colligitur, primum enim gladio circumscribitur, dein qui succisurus est ortum spectat et precatur, ut id liceat sibi concedentibus diis facere observatque aquilae volatus; fere enim secantibus interest, et, si prope advolavit, moriturum illo anno qui succidat augurium est. nec album facile colligitur, caput adgravans maxime, nisi

-- --

praesumatur alium et subinde vinum sorbeatur celeriterque fodiatur. nigrum alii encymon vocant, alii polyrrhizon. purgat per inferna, candidum autem vomitione causasque morborum extrahit, quondam terribile, postea tam promiscuum, ut plerique studiorum gratia, ad pervidenda acrius quae commentabantur, saepius sumptitaverint. carneaden responsurum zenonis libris * * * drusumque apud nos, tribunorum popularium clarissimum, cui ante omnis plebs adstans plausit, optimates vero bellum marsicum inputavere, constat hoc medicamento liberatum comitiali morbo in anticyra insula. ibi enim tutissime sumitur, quoniam, ut diximus, sesamoides admiscent. italia veratrum vocat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.20 Plin. Nat. 25.21 (English) >>Plin. Nat. 25.22

Powered by PhiloLogic