Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.21 Plin. Nat. 25.22 (English) >>Plin. Nat. 25.23

25.22

farina eorum per se et mixta radiculae, qua lanas diximus lavari, sternumentum facit, amboque somnum. leguntur autem tenuissimae radices brevesque ac velut decurtatae et imae. nam summa, quae est crassissima, cepis similis, canibus tantum datur purgationis causa. antiqui

-- --

radicem cortice quam carnosissimo seligebant, quo tenuior eximeretur medulla; hanc umidis spongeis opertam turgescentemque acu in longitudinem findebant, dein fila in umbra siccabant his utentes. nunc ramulos ipsos ab radice quam crassissimi corticis ita dant. optimum quod acre gustu fervensque in frangendo pulverem emittit. durare vim xxx annis ferunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.21 Plin. Nat. 25.22 (English) >>Plin. Nat. 25.23

Powered by PhiloLogic