Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.23 Plin. Nat. 25.24 (English) >>Plin. Nat. 25.25

25.24

album optimum, quod celerrime movet sternumenta, sed multum terribilius nigro, praecipue si quis apparatum poturorum apud antiquos legat contra horrores, strangulatus, intempestivas somni vires, singultus infinitos aut sternumenta, stomachi dissolutiones, tardiores vomitus aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti, quae concitarent vomitiones, ipsumque helleborum extrahere medicamentis aut clysteribus, saepius etiam sanguine venis emisso. iam vero et cum prospere cedat, terribilius variis coloribus vomitionum et post vomitiones observatione alvi, balinearum dispensatione, totius corporis cura, antecedente omnia haec magno terrore famae, namque tradunt absumi carnes, si coquatur una. sed antiquorum vitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum celerius erumpat, quo largius sumitur. themison binas, non amplius, drachmas datavit; sequentes et quaternas dedere claro herophili praeconio, qui helleborum fortissimi ducis similitudini aequabat; concitatis enim intus omnibus ipsum in primis exire. praeterea mirum inventum est, quod incisum forficulis, ut diximus, cribrant: cortex remanet, hoc inaniunt; medulla cadit, haec in nimia purgatione data vomitiones sistit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.23 Plin. Nat. 25.24 (English) >>Plin. Nat. 25.25

Powered by PhiloLogic