Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.24 Plin. Nat. 25.25 (English) >>Plin. Nat. 25.26

25.25

cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam aestate potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus vii

-- --

diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia vini, quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenae abstinentia. album et in dulci datur, aptissime vero in lente aut pulte. nuper invenere dissectis raphanis inserere helleborum rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque lenimento dare. reddi post iiii fere horas incipit; totum opus septenis peragitur horis. medetur ita morbis comitialibus, ut diximus, vertigini, melancholicis, insanientibus, lymphatis, elephantiasi albae, lepris, tetano, tremulis, podagricis, hydropicis incipientibusque tympanicis, stomachicis, spasticis cynicis, ischiadicis, quartanis, quae aliter non desinant, tussi veteri, inflationibus, torminibus redeuntibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.24 Plin. Nat. 25.25 (English) >>Plin. Nat. 25.26

Powered by PhiloLogic