Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.29 Plin. Nat. 25.30 (English) >>Plin. Nat. 25.31

25.30

centaurio curatus dicitur chiron, cum herculis excepti hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in pedem, quare aliqui chironion vocant. folia sunt lata et oblonga, serrato ambitu, densi ab radice caules ternum cubitorum, geniculati - in his capita ceu papaverum - , radix vasta, rubescens, tenera fragilisque, ad bina cubita, madida suco, amara cum quadam dulcedine. nascitur in collibus pingui solo, laudatissima in arcadia, elide, messenia, pholoe, lycaeo, et in alpibus vero plurimisque aliis locis. in lycia quidem et ex ea lycium faciunt. vis in vulneribus tanta est, ut cohaerescere etiam carnes tradant, si coquatur simul. in usu radix, tantum ii drachmis bibenda quibus dicetur, si febris sit, in aqua trita, ceteris in vino. medetur et febrium morbis decoctae sucus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.29 Plin. Nat. 25.30 (English) >>Plin. Nat. 25.31

Powered by PhiloLogic