Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.37 Plin. Nat. 25.38 (English) >>Plin. Nat. 25.39

25.38

invenit et patrum nostrorum aetate rex iuba quam appellavit euphorbeam medici sui nomine. frater is fuit musae, a quo Divum Augustum conservatum indicavimus. iidem fratres instituere a balineis frigida multa corpora adstringere; antea non erat mos nisi calida tantum lavari, sicut apud homerum etiam invenimus. sed iubae volumen quoque extat de ea herba et clarum praeconium. invenit eam in monte atlante, specie thyrsi, foliis acanthinis. vis tanta est, ut e longinquo sucus excipiatur incisa conto; subitur excipulis ventriculo haedino. umor lactis videtur defluens; siccatus cum coiit, turis

-- --

effigiem habet. qui colligunt, clarius vident. contra serpentes medetur quacumque parte percussa vertice inciso et medicamento addito ibi. gaetuli, qui legunt, taedio lacte adulterant, sed discernitur igni; id enim, quod sincerum non est, fastidiendum odorem habet. multum infra hunc sucum est qui in gallia fit ex herba chamelaea, granum cocci ferente. fractus hammoniaco similis est, etiam levi gustu os accensum diu detinens et magis ex intervallo, donec fauces quoque siccet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.37 Plin. Nat. 25.38 (English) >>Plin. Nat. 25.39

Powered by PhiloLogic