Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.48 Plin. Nat. 25.49 (English) >>Plin. Nat. 25.50

25.49

simplicius cervae monstravere elaphoboscon, de qua diximus, item helxinen a partu dictam, ostendere, ut indicavimus, dictamnum vulneratae pastu statim telis decidentibus. non est alibi quam in creta, ramis praetenue, puleio simile, fervens et acre gustu. foliis tantum utuntur; flos nullus aut semen aut caulis, radix

-- --

tenuis ac supervacua. et in creta autem non spatiose nascitur mireque capris expetitur. pro eo est pseudodictamnum multis in terris nascens, folio simile, ramulis minoribus, a quibusdam chondris vocatum. minoris effectus statim intellegitur; dictamnum enim minima potione accendit os. qui legere eas, in ferula aut harundine condunt praeligantque, ne potentia evanescat. sunt qui dicant utramque nasci multifariam, sed deteriores in agris pinguibus, veram quidem dictamnum non nisi in asperis. est et tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie neque effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente persuasione illa, quicquid in creta nascatur, infinito praestare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod in parnaso. alioqui herbiferum esse et pelium montem in thessalia et telethrium in euboea et totam arcadiam ac laconicam tradunt, arcades quidem non medicaminibus uti, sed lacte circa ver, quoniam tum maxime sucis herbae turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem vaccinum, quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. potentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris exemplis manifesta fit. circa abderam et limitem, qui diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa potnias vero et asini.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.48 Plin. Nat. 25.49 (English) >>Plin. Nat. 25.50

Powered by PhiloLogic