Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.49 Plin. Nat. 25.50 (English) >>Plin. Nat. 25.51

25.50

inter nobilissimas aristolochiae nomen dedisse gravidae videntur, quoniam esset ἀρίστη λεχούσαις. nostri malum terrae vocant et quattuor genera eius servant: unum tuberibus radicis rotundis, foliis inter malvam et hederam, nigrioribus mollioribusque, alterum masculae, radice longa, iiii digitorum longitudine, baculi crassitudine, tertium longissimae, tenuitate vitis novellae, cuius sit praecipua vis, quae et clematitis vocatur, ab aliis cretica. omnes colore buxeo, caulibus parvis, flore purpureo. ferunt baculas parvas, ut cappari. valent radice tantum. est et quae plistolochia vocatur, quarti generis, tenuior quam proxime dicta, densis radicis capillamentis, iunci plenioris crassitudine. hanc quidem polyrrhizon cognominant. odor omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gratior; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis conveniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus. effodere eas messibus tempestivum; in desquamato terreno servantur. maxime tamen laudatur pontica et in quocumque genere ponderosissima quaeque, medicinis aptior rotunda, contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria est ea, si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula mares figurat, ut traditur. piscatores campaniae radicem eam, quae rotunda est, venenum terrae vocant, coramque

-- --

nobis contusam mixta calce in mare sparsere. advolant pisces cupiditate mira statimque exanimati fluitant. quae polyrrhizos cognominatur convulsis, contusis, ex alto praecipitatis radice pota ex aqua utilissima esse traditur, semine pleuriticis et nervis, confirmare, excalfacere, eadem satyrion esse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.49 Plin. Nat. 25.50 (English) >>Plin. Nat. 25.51

Powered by PhiloLogic