Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.53 Plin. Nat. 25.54 (English) >>Plin. Nat. 25.55

25.54

nulla tamen romanae nobilitatis plus habet quam hiera botane. aliqui aristereon, nostri verbenacam vocant. haec est quam legatos ferre ad hostes indicavimus; hac iovis mensa verritur, domus purgantur lustranturque. genera eius duo: foliosa, quam feminam putant, mas rarioribus foliis. ramuli utriusque plures, tenues, cubitales, angulosi, folia minora quam quercus angustioraque, divisuris maioribus, flos glaucus, radix longa, tenuis. nascitur ubique in planis aquosis. quidam non distingunt et unum omnino genus faciunt, quoniam utraque eosdem effectus habeat. utraque sortiuntur galli et praecinunt responsa, sed magi utique circa hanc insaniunt: hac perunctos inpetrare quae velint, febres abigere, amicitias conciliare nullique non morbo mederi. colligi debere circa canis ortum ita, ne luna aut sol conspiciat, favis ante et melle terrae ad piamentum datis; circumscriptam ferro effodi

-- --

sinistra manu et in sublime tolli; siccari in umbra separatim folia, caulem, radicem. aiunt, si aqua spargatur triclinium, in qua maduerit, laetiores convictus fieri. adversus serpentes conteritur ex vino.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.53 Plin. Nat. 25.54 (English) >>Plin. Nat. 25.55

Powered by PhiloLogic