Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.56 Plin. Nat. 25.57 (English) >>Plin. Nat. 25.58

25.57

dauci genera quattuor fecit petronius diodotus, quae persequi nihil attinet, cum sint differentiae duae, probatissimi in creta, mox in achaia et ubicumque in siccis nati, feniculi similitudiue, candidioribus foliis et minoribus hirsutisque, caule pedali recto, radice suavissimi

-- --

gustus et odoris. hoc in saxosis nascitur meridianis; reliqua genera ubique nascuntur terrenis collibus limitibusque, nec nisi pingui solo * * * foliis coriandri, caule cubitali, capitibus rotundis, saepe pluribus quam ternis, radice lignosa et, cum inaruit, supervacua. semen huius cumino simile, prioris milio, album, acre, odoratum omnibus et fervens. secundum priore vehementius est ideoque parce sumi debet. si iam maxime tertium genus facere libeat, est simile staphylino, quod pastinacam erraticam appellant, semine oblongo, radice dulci. omnia haec et hieme et aestate sunt intacta quadripedi nisi post abortus. ex aliis usus seminis, ex cretico radicis et magis ad serpentes. bibitur e vino drachma una, datur et quadripedibus percussis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.56 Plin. Nat. 25.57 (English) >>Plin. Nat. 25.58

Powered by PhiloLogic