Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.57 Plin. Nat. 25.58 (English) >>Plin. Nat. 25.59

25.58

therionarca alia quam magica et in nostro orbe nascitur, fruticosa, foliis subviridibus, flore roseo. serpentes necat. cuicumque admota ferae et haec torporem adfert.

persollata, quam nemo ignorat, graeci arcion vocant, folia habet maiora etiam cucurbitis et hirsutiora nigrioraque et crassiora, radicem albam et grandem. haec ex vino bibitur denariorum ii pondere; item

-- --

cyclamini radix contra serpentes omnes. folia habet minora quam hedera nigrioraque et tenuiora, sine angulis, in quibus albicant maculae, caule exiguo, inani, floribus purpureis, radice lata, ut rapum videri possit, cortice nigro. nascitur in umbrosis. a nostris tuber terrae vocatur, in omnibus serenda domibus, si verum est, ubi sata sit, nihil nocere mala medicamenta; amuletum vocant. narrant et ebrietatem repraesentari addita in vinum. radix et siccata, scillae modo concisa reponitur; decoquitur eadem ad crassitudinem mellis. suum tamen venenum ei est, traduntque, si praegnans radicem eam transgrediatur, abortum fieri.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.57 Plin. Nat. 25.58 (English) >>Plin. Nat. 25.59

Powered by PhiloLogic