Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.61 Plin. Nat. 25.62 (English) >>Plin. Nat. 25.63

25.62

verbascum graeci phlomon vocant. genera habet prima duo: album, in quo mas intellegitur, alterum nigrum, in quo femina. tertium genus non nisi in silvis invenitur. sunt folia brassicae latiora, pilosa, caulis erectus, cubitali amplior. semen nigrum inutile, radix una, crassitudine digiti. nascuntur in campestribus. silvestri folia elelisphaci, alta, ramis lignosis. sunt et phlomides duae

-- --

hirsutae, rotundis foliis, humiles. tertia lychnitis vocatur, ab aliis thryallis, foliis ternis aut cum plurimum quaternis, crassis pinguibusque, ad lucernarum lumina aptis. aiunt in foliis eius, quam feminam diximus, ficus omnino non putrescere. distingui genera haec paene supervacuum est, cum sint omnia eiusdem effectus. contra scorpiones bibitur radix cum ruta ex aqua, magna amaritudine, sed effectu pari.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.61 Plin. Nat. 25.62 (English) >>Plin. Nat. 25.63

Powered by PhiloLogic