Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.63 Plin. Nat. 25.64 (English) >>Plin. Nat. 25.65

25.64

sunt et ranis venena, rubetis maxime, vidimusque psyllos in certamen e patinis candefactis admittentes, ociore etiam quam aspidum pernicie. auxiliatur phrynion in vino pota. aliqui neurada appellant, alii poterion,

-- --

floribus parvis, radicibus multis, nervosis, bene olentibus. item alcima, quam alii damasonion, alii lyron appellant. folia erant plantaginis, nisi angustiora essent et magis laciniosa convexaque in terram, alias etiam venosa similiter, caule simplici, tenui, cubitali, capite thyrsi, radicibus densis, tenuibus ut veratri nigri, acribus, odoratis, pinguibus. nascitur in aquosis. alterum genus eiusdem in silvis, nigrius, maioribus foliis. in usu radices utriusque adversus ranas et lepores marinos drachmae pondere in vini potu. lepori marino adversatur et cyclaminos. veneni vim canis quoque rabidi morsus habent, contra quos erit cynorrhodum, de quo diximus; plantago et ad omnes bestiarum morsus pota atque inlita, vettonica ex mero vetere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.63 Plin. Nat. 25.64 (English) >>Plin. Nat. 25.65

Powered by PhiloLogic