Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.65 Plin. Nat. 25.66 (English) >>Plin. Nat. 25.67

25.66

proxima ab his malis venena sunt, quae sibimet ipsi homines excogitant. contra haec omnia magicasque artes erit primum illud homericum moly, dein mithridatia ac scordotis. et centaurium potu omnia mala medicamenta

-- --

exigit per alvum, vettonicae semen in mulso aut passo vel farina drachma in vini veteris cyathis iiii; vomere cogendi atque iterum bibere. iis, qui cotidie gustent eam, nulla nocitura mala medicamenta tradunt. poto veneno aristolochia subvenit eadem mensura qua contra serpentes, quinquefolii sucus, agaricum, postquam vomuerint, denarii pondere ex aquae mulsae cyathis iii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.65 Plin. Nat. 25.66 (English) >>Plin. Nat. 25.67

Powered by PhiloLogic