Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.68 Plin. Nat. 25.69 (English) >>Plin. Nat. 25.70

25.69

verum et generatim membratimque singulis corporum morbis remedia subtexemus orsi a capite.

alopecias emendat nymphaeae heracliae radix, sive una * * * trita inlinantur. polythrix distat a callitriche, quod iuncos albos habet et folia plura maioraque, frutice quoque maior est. defluentem capillum confirmant et densant. item lingulaca, circa fontes nascens, cuius radix admixta combusta teritur cum adipe suis nigrae; id quoque excipitur, ut eius suis, quae numquam pepererit; sol deinde plurimum confert inlitae. similis usus est cyclamini radicis. - porriginem veratri radix tollit in oleo decocta vel in aqua. - capitis dolori medetur panacis omnium generum radix in oleo contrita, aristolochia, hiberis adalligata hora vel diutius, si pati possit, comitante balinei

-- --

usu. medetur et daucum. purgat autem cyclaminos cum melle in nares addita et ulcera capitis sanat inlita. medetur et peristereos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.68 Plin. Nat. 25.69 (English) >>Plin. Nat. 25.70

Powered by PhiloLogic