Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.71 Plin. Nat. 25.72 (English) >>Plin. Nat. 25.73

25.72

lonchitis non, ut plerique existimaverunt, eadem est quae xiphion aut phasganion, quamquam cuspidi similis semine; habet enim folia porri, rubentia ad radicem et plura quam in caule, capitula personis comicis similia,

-- --

parvam exserentibus linguam, radicibus praelongis. nascitur in sitientibus, e diverso xiphion et phasganion in umidis. cum primum exit, gladii praebet speciem, caule ii cubitorum, radice ad nucis abellanae figuram fimbriata, quam effodi ante messes oportet, siccari in umbra. superior pars eius cum ture trita, aequo pondere admixto vino, ossa fracta capite extrahit aut quicquid in corpore suppuret vel si calcata sint ossa serpentis; eadem contra venena efficax. - caput in dolore veratro in oleo vel rosaceo decocto tritoque ungui convenit, peucedano ex oleo vel rosaceo et aceto. tepidum hoc prodest et doloribus, qui plerumque ex dimidia parte capitis sentiuntur, et vertigini. perungunt et radice eius sudoris causa eliciendi, quoniam caustica vis ei est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.71 Plin. Nat. 25.72 (English) >>Plin. Nat. 25.73

Powered by PhiloLogic