Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.73 Plin. Nat. 25.74 (English) >>Plin. Nat. 25.75

25.74

oculorum aciem centaurio maiore putant adiuvari, si addita aqua foveantur, suco vero minoris cum melle culices, nubeculas, obscuritates discuti, cicatrices extenuari, albugines quidem etiam iumentorum sideritide. nam chelidonia supra dictis omnibus mire medetur. panacis radicem cum polenta epiphoris inponunt. hyoscyami semen et bibunt obolo, tantundem meconii adicientes vinumque, ad epiphoras inhibendas. inungunt et gentianae suco, quem collyriis quoque acrioribus pro meconio miscent. facit claritatem et euphorbeum inunctis. instillatur plantaginis sucus lippitudini. caligines aristolochia discutit, hiberis adalligata capiti, quinquefolium. epiphoras et si qua in oculis vitia sunt emendat verbascum. epiphoris

-- --

inponitur peristereos ex rosaceo vel aceto. ad hypochysis et caliginem cyclamini pastillos diluunt, peucedani sucum ut diximus, ad claritatem et caligines cum meconio et rosaceo. psyllion inlitum fronti epiphoras suspendit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.73 Plin. Nat. 25.74 (English) >>Plin. Nat. 25.75

Powered by PhiloLogic