Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.74 Plin. Nat. 25.75 (English) >>Plin. Nat. 25.76

25.75

anagallida aliqui acoron vocant. duo genera eius: mas flore phoeniceo, femina caeruleo, non altiores palmo, frutice tenero, foliis pusillis, rotundis, in terra iacentibus. nascuntur in hortis et aquosis. prior floret caerulea. utriusque sucus oculorum caliginem discutit cum melle et ex ictu cruorem et argema rubens, magis cum attico melle inunctis. pupillas dilatat, et ideo hae inunguntur ante quibus paracentesis fit. iumentorum quoque oculis medentur. sucus caput purgat per nares infusus ita, ut deinde vino colluatur. bibitur et contra angues suci drachma in vino. mirum quod feminam pecora vitant aut, si decepta similitudine - flore enim tantum distant - degustavere, statim eam, quae asyla appellatur, in remedium quaerunt. a nostris felis oculus vocatur. praecipiunt aliqui effossuris ante solis ortum, priusquam quicquam aliud loquantur, salutare eam, sublatam exprimere; ita praecipuas esse vires. de euphorbeae suco satis dictum

-- --

est. lippitudini, si tumor erit, absinthium cum melle tritum, item cum * * * vettonicae farina conveniet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.74 Plin. Nat. 25.75 (English) >>Plin. Nat. 25.76

Powered by PhiloLogic