Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.77 Plin. Nat. 25.78 (English) >>Plin. Nat. 25.79

25.78

cicuta quoque venenum est, publica atheniensium poena invisa, ad multa tamen usus non omittendi. semen habet noxium; caulis autem et viridis estur a plerisque et in patinis. levis hic et geniculatus ut calami,

-- --

nigricans, altior saepe binis cubitis, in cacuminibus ramosus, folia coriandri teneriora, gravia odoratu, semen aneso crassius, radix concava, nullius usus. semini et foliis refrigeratoria vis; sic et necat: incipiunt algere ab extremitatibus corporis. remedio est, priusquam ad vitalia perveniat, vini natura excalfactoria. sed in vino pota inremediabilis existit. sucus exprimitur foliis floribusque, tum enim maxime tempestivus est; melior semine trito expressus et sole densatus in pastillos. necat sanguinem spissando - haec altera vis ei - ; ideo sic necatorum maculae in corporibus apparent. ad dissolvenda medicamenta utuntur illo pro aqua. fit ex eo et ad refrigerandum stomachum malagma. praecipuus tamen est ad cohibendas epiphoras aestivas oculorumque dolores sedandos circumlitus; miscetur collyriis. et alias omnes rheumatismos cohibet. folia quoque tumorem omnem doloremque et epiphoras sedant. anaxilaus auctor est mammas a virginitate inlitas semper staturas. quod certum est, lac puerperarum mammis inposita extinguit veneremque testibus circa pubertatem inlita. remedia, in quibus bibenda censetur, non equidem praeceperim. vis maxima natae susis

-- --

parthorum, mox laconicae, creticae, asiaticae, in graecia vero megaricae, deinde atticae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.77 Plin. Nat. 25.78 (English) >>Plin. Nat. 25.79

Powered by PhiloLogic