Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.7 Plin. Nat. 25.8 (English) >>Plin. Nat. 25.9

25.8

nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, sed interim aquarum quoque ac locorum. in germania trans rhenum castris a germanico caesare promotis maritimo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota intra biennium dentes deciderent compagesque in genibus solverentur. stomacacen medici vocabant et scelotyrben ea mala. reperta auxilio est herba, quae appellatur britannica, non nervis modo et oris malis salutaris, sed contra

-- --

anginas quoque et contra serpentes. folia habet oblonga nigra, radicem nigram. sucus eius exprimitur et e radice. florem vibones vocant, qui collectus, priusquam tonitrum audiatur, et devoratus securos in totum annum a metu anginae praestat. frisi, gens tum fida, in qua castra erant, monstravere illam. mirorque nominis causam, nisi forte confines oceano britanniae veluti propinquae dicavere. non enim inde appellatam, quoniam ibi plurima nasceretur, certum est etiam tum britannia libera.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.7 Plin. Nat. 25.8 (English) >>Plin. Nat. 25.9

Powered by PhiloLogic