Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.82 Plin. Nat. 25.83 (English) >>Plin. Nat. 25.84

25.83

duo genera eius: maius in fictilibus vasculis seritur, quod aliqui buphthalmon appellant, alii zoophthalmon, alii stergethron, quia amatoriis conveniat, alii hypogeson, quoniam in subgrundiis fere nascitur; sunt qui ambrosiam potius vocant et qui amerimnon, italia sedum

-- --

magnum aut oculum aut digitillum. alterum minusculum, quod erithales vocant, alii trithales, quia ter floreat, alii erysithales, aliqui isoëtes, italia sedum, sed aeque aizoum utrumque, quoniam vireat semper. maius et cubiti altitudinem excedit, crassitudine plus quam pollicari. folia in cacumine linguae similia, carnosa, pinguia, larga suco, latitudine pollicari, alia in terram convexa, alia stantia ita, ut ambitu effigiem imitentur oculi. quod minus est, in muris parietinisque et tegulis nascitur, fruticosum a radice et foliosum usque ad cacumen, foliis angustis, mucronatis, sucosis, palmum alto caule. radix inutilis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.82 Plin. Nat. 25.83 (English) >>Plin. Nat. 25.84

Powered by PhiloLogic