Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.86 Plin. Nat. 25.87 (English) >>Plin. Nat. 25.88

25.87

erigeron a nostris vocatur senecio. hanc si ferro circumscriptam effodiat aliquis tangatque ea dentem et alternis ter despuat ac reponat in eundem locum ita, ut vivat herba, aiunt dentem eum postea non doliturum. herba est trixaginis specie et mollitia, cauliculis subrubicundis. nascitur in tegulis et in muris. nomen hoc graeci dederunt, quia vere canescit. caput eius numerose dividitur lanugine, qualis est spinae, inter divisuras exeunte; quare callimachus eam acanthida appellavit, alii pappum. nec deinde graecis de ea constat. alii erucae foliis esse dixerunt, alii roboris - at minora multo - , radice alii supervacua, alii nervis utili, alii potu strangulante. e diverso quidam regio morbo cum vino dederunt et contra omnia

-- --

vesicae vitia, item cordis et iocineris. extrahere renibus harenam dixere. ischiadicis drachmam cum oxymelite ab ambulatione propinavere, torminibus quoque et in passo utilissimam, praecordiis etiam cibo ex aceto eam praedicantes serentesque in hortis. nec defuere qui et alterum genus facerent nec quale esset demonstrarent, contra serpentes in aqua bibendam edendamque comitialibus dantes. nos eam romanis experimentis per usus digeremus. lanugo eius cum croco et exiguo aquae frigidae trita inlinitur epiphoris, tosta cum mica salis strumis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.86 Plin. Nat. 25.87 (English) >>Plin. Nat. 25.88

Powered by PhiloLogic