Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.8 Plin. Nat. 25.9 (English) >>Plin. Nat. 25.10

25.9

fuit quidem et hic quondam ambitus nominibus suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta res videbatur herbam invenire, vitam iuvare, nunc fortassis aliquis curam hanc nostram frivolam quoque existimaturis; adeo deliciis sordent. etiam quae ad salutem pertinent. auctores tamen, quarum inveniuntur, in primis celebrari par est effectu earum digesto in genera morborum. qua quidem in reputatione misereri sortis humanae subit, praeter fortuita casusque et quae nova omnis hora excogitat, milia morborum singulis mortalium timenda. qui gravissimi ex his sint, discernere stultitiae prope videri possit, cum suus cuique ac praesens quisque atrocissimus

-- --

videatur. et de hoc tamen iudicavere aevi experimenta, asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio vesicae, proximum stomachi, tertium eorum, quae in capite doleant, non ob alios fere morte conscita.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 25.8 Plin. Nat. 25.9 (English) >>Plin. Nat. 25.10

Powered by PhiloLogic