Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.9 Plin. Nat. 26.10 (English) >>Plin. Nat. 26.11

26.10

super omnia adiuvere eum magicae vanitates in tantum evectae, ut abrogare herbis fidem cunctis possent: aethiopide herba amnes ac stagna siccari; onothuridis tactu clausa omnia aperiri; achaemenide coniecta in aciem hostium trepidare agmina ac terga verti; latacen dari solitam a persarum rege legatis, ut, quocumque venissent, omnium rerum copia abundarent, ac multa similia. ubinam istae fuere, cum cimbri teutonique terribili marte ulularent aut cum lucullus tot reges magorum paucis legionibus sterneret curve romani duces primam semper in bellis commerciorum habuere curam cur caesaris miles ad pharsaliam famem sensit, si abundantia omnis contingere unius herbae felicitate poterat non satius fuit aemilianum scipionem carthaginis portas herba patefacere quam machinis claustra per tot annos quatere siccentur hodie meroide pomptinae paludes tantumque agri suburbanae reddatur italiae! nam quae apud eundem democritum invenitur compositio medicamenti, quo pulchri bonique et fortunati gignantur liberi, cui umquam persarum regi tales dedit mirum esset profecto hucusque provectam credulitatem antiquorum saluberrimis ortam initiis, si in ulla re modum humana ingenia novissent atque non hanc ipsam medicinam ab asclepiade repertam

-- --

probaturi suo loco essemus evectam ultra magos etiam. haec est omni in re animorum condicio, ut a necessariis orsa primo cuncta pervenerint ad nimium. igitur demonstratarum priore libro herbarum reliquos effectus reddemus, adicientes ut quasque ratio dictabit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.9 Plin. Nat. 26.10 (English) >>Plin. Nat. 26.11

Powered by PhiloLogic