Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.10 Plin. Nat. 26.11 (English) >>Plin. Nat. 26.12

26.11

sed in lichenis remediis atque tam foedo malo plura undique acervabimus, quamquam non paucis iam demonstratis. medetur ergo plantago trita, quinquefolium, radix albuci ex aceto, ficulni caules ex aceto decocti, hibisci radix cum glutino et aceto acri decocta ad quartas. defricant etiam pumice, ut rumicis radix trita ex aceto inlinatur. et flos visci cum calce subactus laudatur et tithymalli cum resina decoctum. lichen vero herba omnibus his praefertur, inde nomine invento. nascitur in saxis, folio uno ad radicem lato, caule uno parvo, longis foliis dependentibus. haec delet et stigmata. teritur cum melle. est aliud genus lichenis, petris totum adhaerens ut muscus, qui et ipse inlinitur. hic et sanguinem sistit volneribus instillatus et collectiones inlitus. morbum quoque regium cum melle sanat ore inlito et lingua. qui ita curentur, aqua salsa lavari iubentur, ungui oleo amygdalino, hortensiis abstinere. ad lichenas et thapsiae radice utuntur trita cum melle.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.10 Plin. Nat. 26.11 (English) >>Plin. Nat. 26.12

Powered by PhiloLogic