Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.13 Plin. Nat. 26.14 (English) >>Plin. Nat. 26.15

26.14

bechion tussilago dicitur. duo eius genera.

-- --

silvestris ubi nascitur, subesse aquas credunt, et hoc habent signum aquileges. folia sunt maiuscula quam hederae v aut vii, subalbida a terra, superne pallida, sine caule, sine flore, sine semine, radice tenui. quidam eandem esse arcion et alio nomine chamaeleucen putant. huius aridae cum radice fumus per harundinem haustus et devoratus veterem sanare dicitur tussim, sed in singulos haustus passum gustandum est. altera a quibusdam salvia appellatur, similis verbasco. conteritur et colata calfit atque ita ad tussim laterisque dolores bibitur, contra scorpiones eadem et dracones marinos efficax. contra serpentes quoque ex oleo perungui ea prodest. - hysopi fasciculus cum quadrante mellis decoquitur ad tussim, lateris, pectoris dolores, verbascum cum ruta ex aqua, vettonicae farina bibitur ex aqua calida.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.13 Plin. Nat. 26.14 (English) >>Plin. Nat. 26.15

Powered by PhiloLogic