Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.2 Plin. Nat. 26.3 (English) >>Plin. Nat. 26.4

26.3

non fuerat haec lues apud maiores patresque nostros et primum ti. claudi caesaris principatu medio inrepsit in italiam quodam perusino equite romano, quaestorio scriba, cum in asia adparuisset, inde contagionem eius inportante. nec sensere id malum feminae aut servitia plebesque humilis aut media, sed proceres veloci transitu osculi maxime, foediore multorum, qui perpeti medicinam toleraverant, cicatrice quam morbo. causticis namque curabatur, ni usque in ossa corpus exustum esset, rebellante taedio. adveneruntque ex aegypto, genetrice talium vitiorum, medici hanc solam operam adferentes magna sua praeda, siquidem certum est manilium cornutum e praetoriis legatum aquitanicae provinciae hs cc elocasse in eo morbo curandum sese. accidit quoque saepius, ut nova contra genera morborum gregatim sentirentur. quo mirabilius quid potest reperiri aliqua gigni repente vitia terrarum in parte certa membrisque hominum certis vel aetatibus aut etiam fortunis, tamquam malo eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis, haec proceres sentire, illa pauperes!



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.2 Plin. Nat. 26.3 (English) >>Plin. Nat. 26.4

Powered by PhiloLogic