Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.31 Plin. Nat. 26.32 (English) >>Plin. Nat. 26.33

26.32

tithymallum nostri herbam lactariam vocant, alii lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore, cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere litteras, et ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. genera eius multa. primus cognominatur characias, qui et masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris, sucosis, v aut vi, cubitali longitudine, a radice foliis paene oleae, in cacuminibus coma iunci. nascitur in asperis maritimis, legitur semen autumno cum coma, siccatum sole tunditur et reponitur. sucus vero incipiente pomorum lanugine defractis ramis excipitur farina ervi

-- --

aut ficis, ut cum iis arescat. quinas autem guttas singulis excipi satis est, traduntque totiens purgari hydropicos fico sumpta, quot guttas ea lactis exceperit. sucus cum colligitur, ne attingat oculos, cavendum est. fit et e foliis tunsis priore minus efficax. fit et decoctum e ramis. est et semen in usu cum melle decoctum ad catapotia solvendae alvi gratia. semen et dentium cavis cera includitur. colluuntur et radicis decocto e vino aut oleo. inlinunt et lichenas suco bibuntque eum, ut purget vomitione et alvo soluta, alias stomacho inutilem. trahit pituitam sale addito in potu, bilem aphronitro, si per alvum purgari libeat, in posca, si vomitione, in passo aut aqua mulsa. media potio iii obolis datur. ficos a cibo sumpsisse melius est. fauces urit leniter, est enim tam ferventis naturae, ut per se extra corpori inpositus pusulas ignium modo faciat et pro caustico in usu sit. - alterum genus tithymalli myrtiten vocant, alii caryiten, foliis myrti acutis et pungentibus, sed maioribus, et ipsum in asperis nascens. colliguntur comae eius hordeo turgescente siccataeque in umbra diebus viiii in sole inarescunt. fructus non pariter maturescit, sed pars anno sequente, et nux vocatur. inde cognomen

-- --

graeci dedere. demetitur cum messium maturitate lavaturque, deinde siccatur et datur cum papaveris nigri ii partibus ita, ut sit totum acetabuli modus. minus hic vomitorius quam superior, ceteri item. aliqui sic et folium eius dedere, nucem vero ipsam in mulso aut passo vel sesima. trahit pituitam et bilem per alvum, oris ulcera sanat. ad nomas oris folium cum melle estur. - tertium genus tithymalli paralium vocatur sive tithymallis folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, semine albo, quod colligitur incipiente uva et siccatum teritur sumiturque acetabuli mensura ad purgationes. - quartum genus helioscopion appellant, foliis porcillacae, ramulis stantibus a radice iiii aut v rubentibus, semipedali altitudine, suci plenis. hoc circa oppida nascitur, semine albo, columbis gratissimo. nomen accepit, quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per inferna in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui characiae. - quintum cyparittian vocant propter foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascentem in campestribus. eadem vis quae helioscopio aut characiae. - sextum platyphyllon vocant, alii corymbiten, alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora

-- --

sunt folia. pisces necat. alvum solvit radice vel foliis vel suco in mulso aut aqua mulsa drachmis iiii. detrahit privatim aquas. - septimum dendroides cognominant, alii cobion, alii leptophyllon, in petris nascens, comosissimum ex omnibus, maximis cauliculis rubentibus et semine copiosissimum, eiusdem effectus cuius characian.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.31 Plin. Nat. 26.32 (English) >>Plin. Nat. 26.33

Powered by PhiloLogic