Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.35 Plin. Nat. 26.36 (English) >>Plin. Nat. 26.37

26.36

vesicae malis contraque calculos, gravissimis cruciatibus, ut diximus, auxilio est polemonia ex vino pota, item agaricum, plantago foliis vel radice potis ex passo, vettonica ut in iocinere diximus, item ramici pota atque inlita, eadem ad strangurias efficacissima. quidam ad calculos vettonicam et verbenacam et milifolium aequis portionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent. strangurias discuti et dictamno certum est, item quinquefolio decocto ad tertias in vino. hoc et enterocelicis dari atque inlini utilissimum est. xiphi quoque radix superior urinam ciet, infantibus enterocelicis datur ex aqua et inlinitur. vesicae vitiis peucedani sucus, infantium ramici

-- --

et umbilicis eminentibus psyllion inlinitur. urinam cient anagallides, acori radicis decoctum vel ipsa trita potaque et omnia vesicae vitia depellit, calculos et herba et radix cotyledonis itemque genitalium inflammationem omnem pari pondere et caulis et seminis et murrae. ebulum teneris cum foliis tritum ex vino potum calculos pellit, inpositum testes sanat. erigeron quoque cum farina turis et vino dulci testium inflammationes sanat. symphyti radix inlita enterocelas cohibet, genitalium nomas hypocisthis alba. artemisia quoque datur contra calculos ex vino dulci et ad stranguriam, dolores vesicae sedat ex vino radix nymphaeae heracliae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.35 Plin. Nat. 26.36 (English) >>Plin. Nat. 26.37

Powered by PhiloLogic