Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.36 Plin. Nat. 26.37 (English) >>Plin. Nat. 26.38

26.37

eadem vis crethmo ab hippocrate admodum laudatae. est autem inter eas quae eduntur silvestrium herbarum; hanc certe apud callimachum adponit rustica illa hecale. species quae elatae hortensiae. caulis unus palmum altus; semen fervens, odoratum ceu libanotidis, rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum candidum, quem aliqui cachrym vocant. folia pinguia albicant

-- --

veluti olivae, crassiora et salsa gustu; radices digiti crassitudine iii aut iiii. nascitur in maritimis petrosis. estur cruda coctave cum olere, odorati saporis et iucundi. servatur etiam in muria. praecipue ei usus ad strangurias folio vel caule vel radice ex vino. colorem quoque corporis gratiorem facit, verum largior inflationes. alvum solvit decocto, urinam et a renibus umorem trahit, sicut alcimae siccae farina, e vino pota stranguriae efficacius addito dauco, lieni quoque utilis. adversus serpentes bibitur. iumentis quoque in pituita aut stranguria hordeo inspersa succurrit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.36 Plin. Nat. 26.37 (English) >>Plin. Nat. 26.38

Powered by PhiloLogic