Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.47 Plin. Nat. 26.48 (English) >>Plin. Nat. 26.49

26.48

geranion aliqui myrrin, alii myrtidan appellant. similis est cicutae, minutioribus foliis et caule brevior, rotunda, saporis et odoris iucundi. nostri sic eam tradunt, graeci foliis paulo candidioribus quam malvae, caulibus tenuibus, pilosis ramosam ex intervallis, binum palmorum; esse in his folia, inter quae in cacuminibus capitula sint gruum. alterum genus foliis anemones, divisuris longioribus, radice mali modo rotunda, dulci, reficientibus se ab imbecillitate utilissima, et fere talis vera est. bibitur contra phthisis drachma in cyathis vini iii bis die, item contra inflationes, et cruda idem praestat. sucus radicis auribus medetur, opisthotonis semen drachmis iiii cum pipere et murra potum. phthisis sanat et plantaginis sucus, si bibatur, et ipsa decocta in cibo; e sale et oleo a somno matutino refrigerat. eadem datur iis, quos atrophos vocant, interpositis diebus, vettonica vero phthisicis ecligmate cum melle, fabae magnitudine, agaricum potum obolis ii in passo, vel daucum cum centaurio maiore in vino.

-- --

phagedaenis, quod nomen sine modo esurientium est et alias ulcerum, tithymalli medentur cum sesamis sumpti.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.47 Plin. Nat. 26.48 (English) >>Plin. Nat. 26.49

Powered by PhiloLogic