Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.54 Plin. Nat. 26.55 (English) >>Plin. Nat. 26.56

26.55

morbum regium in oculis praecipue mirari est, tenuitatem etiam densitatemque tunicularum felle subeunte. hippocrates a septimo die in febri mortiferum signum

-- --

esse dicit. nos scimus vixisse aliquos etiam ab hac desperatione. fit vero et citra febres expugnaturque centaurio maiore ut diximus poto, vettonica, agarici obolis iii ex vini veteris cyatho, item verbenacae folio obolis iii ex vini calidi hemina quadriduo. sed celerrime quinquefolii sucus medetur iii cyathis potus. cyclamini radix drachmis iii bibitur in loco calido et a perfrictionibus tuto - sudores enim felleos movet - , folia tussilaginis ex aqua, semen linozostis utriusque inspersum potioni vel cum absinthio aut cicere decoctum, hysopi bacae cum aqua potae, lichen herba, si, cum sumitur, cetero olere abstineatur, polythrix in vino data, struthion in mulso.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.54 Plin. Nat. 26.55 (English) >>Plin. Nat. 26.56

Powered by PhiloLogic