Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.63 Plin. Nat. 26.64 (English) >>Plin. Nat. 26.65

26.64

ulcera multorum sunt generum ac multis

-- --

modis curantur. panacis omnium generum radix ex vino calido inlinitur manantibus. siccat privatim quam chironiam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribusque, quae serpunt, deploratis auxilio est cum aeris flore vino temperata omnibus modis, vel semine vel flore vel radice. eadem cum polenta vetustis volneribus prodest, heraclion quoque siderion, apollinaris, psyllium, tragacantha. scordotis cum melle purgat; farina eius carnis excrescentes per se inspersa consumit. polemonia ulcera, quae cacoëthe vocant, sanat; centaurium maius inspersum vel inlitum, item minoris coma decocta vel trita vetera quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni recentibus plagis inponuntur. inlinitur autem gentiana ulceribus, quae serpunt, radice tusa vel decocta in aqua ad mellis crassitudinem vel suco, volneribus ex ea factum lycium. lysimachia recentibus plagis medetur, plantago omnium generum ulceribus, peculiariter senum et infantium. igni emollita melior et cum cerato crassa ulcerum labra purgat, nomas sistit; tritam suis foliis integere oportet. suppurationes, collectiones, sinus ulcerum chelidonia quoque siccantur, volnera adeo, ut etiam pro spodio utantur; eadem iam desperatis cum axungia inponitur. dictamnum pota sagittas pellit et alia tela extrahit inlita - bibitur ex aquae cyatho foliorum obolo - , proxime pseudodictamnum; utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque

-- --

putria ulcera exest, sordida purgat cum melle vermesque extrahit, item clavos in ulcere natos et infixa corpori omnia, praecipue sagittas et ossa fracta cum resina, cava vero ulcera explet per se et cum iride, recentia vulnera ex aceto; vetera ulcera verbenaca, quinquefolium cum sale et melle. radices persollatae volneribus ferro inlatis recentibus inponuntur, folia veteribus; cum axungia utrimque et suo folio operitur damasonium, ut in struma, folia verbasci ex aceto aut vino. peristereos ad omnia genera vel callosorum putrescentiumque ulcerum facit. manantia nymphaeae heracliae radix sanat, item cyclamini radix vel per se vel ex aceto vel cum melle; eadem et contra steatomata efficax. sic et ad ulcera manantia hysopum, item peucedanum; ei ad recentia volnera vis tanta est, ut squamam ossibus extrahat. praestant hoc et anagallides cohibentque quas vocant nomas et rheumatismos, utiles et recentibus plagis, sed praecipue senum corpori, cum cerato apostemata et ulcera taetra folia mandragorae recentia, radix volnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta mero, aizoum herpetas quoque ac nomas ac putrescentia, sicut erigeron verminosa, recentia autem volnera astragali radix et vetera ulcera, quae purgat hypocisthis utraque.

-- --

leontopodii semen tritum in aqua et cum polenta inlitum spicula sagittarum extrahit, item pycnocomi semen. tithymallus characias suco gangraenas, phagedaenas, putria vel decocto ramorum cum polenta et oleo, orchis radices hoc amplius et cacoëthe cum melle, siccae et recentes per se vulnera, onothera efferantia sese ulcera sanat. scythae ulcera scythica curant. ad carcinomata argemonia ex melle efficacissima est. ulceribus praesanatis asphodeli radix decocta ut diximus, trita cum polenta et inlita, quibuscumque vero apollinaris, astragali radix in pulverem trita umidis ulceribus prodest, item callithrix decocta in aqua, privatim vero iis, quae calciamento facta sint, verbenaca nec non et lysimachia contrita ac nymphaea arida infriata. polythrix inveteratis iisdem utilior est. - polycnemon cunilae bubulae similis est, semine pulei, surculosa, multis geniculis, corymbo odorata acri et dulci odore, ferro factis conmanducata inponitur, quinto die solvitur. symphyton ad cicatricem celerrime perducit, item sideritis; haec inponitur ex melle. verbasci semine ac foliis ex vino decoctis ac tritis omnia infixa corpori extrahuntur, item mandragorae foliis cum polenta, cyclamini radicibus cum

-- --

melle. trixaginis folia in oleo contrita iis maxime adhibentur ulceribus, quae serpunt, et alcima in melle trita, vettonica ad carcinomata et malandrias veteres addito sale.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.63 Plin. Nat. 26.64 (English) >>Plin. Nat. 26.65

Powered by PhiloLogic