Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.69 Plin. Nat. 27.1 (English) >>Plin. Nat. 27.2

27.1

crescit profecto apud me certe tractatu ipso admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in inveniendo curam, in tradendo benignitatem subit. nec dubie superata hoc modo posset videri etiam rerum naturae ipsius munificentia, si humani operis esset inventio. nunc vero deorum fuisse eam apparet aut certe divinam, etiam cum homo inveniret, eandemque omnium parentem et genuisse haec et ostendisse, nullo vitae miraculo maiore, si verum fateri volumus. scythicam herbam a maeotis paludibus et euphorbeam e monte atlante ultraque herculis columnas ex ipso rerum naturae defectu, parte alia britannicam ex oceani insulis extra terras positis, itemque aethiopidem ab exusto sideribus axe, alias praeterea aliunde ultro citroque humanae saluti in toto orbe portari, inmensa romanae pacis maiestate non homines modo diversis inter se terris

-- --

gentibusque, verum etiam montes et excedentia in nubes iuga partusque eorum et herbas quoque invicem ostentante! aeternum, quaeso, deorum sit munus istud! adeo romanos velut alteram lucem dedisse rebus humanis videntur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 26.69 Plin. Nat. 27.1 (English) >>Plin. Nat. 27.2

Powered by PhiloLogic