Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.11 Plin. Nat. 27.12 (English) >>Plin. Nat. 27.13

27.12

idaeae herbae folia sunt quae oxymyrsines. adhaerent iis velut pampini, in quibus flos. ipsa alvum mensesque et omnem abundantiam sanguinis sistit spissandi cohibendique natura. - isopyron aliqui phaselion vocant, quoniam folium, quod est aneso simile, in passeoli pampinos torquetur. capitula sunt in summo caule tenuia, plena seminis melanthi, contra tussim et cetera pectoris vitia cum melle aut aqua mulsa, item iocineri utilissimi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.11 Plin. Nat. 27.12 (English) >>Plin. Nat. 27.13

Powered by PhiloLogic