Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.13 Plin. Nat. 27.14 (English) >>Plin. Nat. 27.15

27.14

φεύγετε κανθαρίδες, λύκος ἄγριος αἷμα διώκει. limeum herba appellatur a gallis, qua sagittas in venatu tingunt medicamento, quod venenum cervarium vocant. ex hac in iii modios salivati additur quantum in unam sagittam addi solet; ita offa demittitur boum faucibus in morbis. alligari postea ad praesepia oportet, donec purgentur - insanire enim solent - ; si sudor

-- --

insequetur, aqua frigida perfundi. - leuce mercuriali similis nomen ex causa accepit, per medium folium candida linea transcurrente, quare mesoleucon quidam vocant. sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata. fortassis eadem sit quae leucas appellatur, contra marina omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt nec aliud quam silvestrem latioribus foliis esse, efficaciorem hanc semine acriore. - leucographis qualis esset, scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis proditur sanguinem excreantibus iii obolis cum croco, item coeliacis, trita ex aqua et adposita profluvio feminarum, oculorum quoque medicamentis et explendis ulceribus, quae fiant in teneris partibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.13 Plin. Nat. 27.14 (English) >>Plin. Nat. 27.15

Powered by PhiloLogic