Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.16 Plin. Nat. 27.17 (English) >>Plin. Nat. 27.18

27.17

odontitis inter feni genera est, cauliculis densis ab eadem radice, geniculatis, triangulis, nigris. in geniculis folia parva habet, longiora tamen quam polygonum, semen in alis hordeo simile, florem purpureum, pusillum. nascitur in pratis. decoctum cauliculorum eius in vino austero quantum manus capiat dentium dolori medetur ita, ut contineatur ore. - othonna in syria nascitur, similis erucae perforatis crebro foliis, flore croci; quare

-- --

quidam anemonen vocaverunt. sucus eius oculorum medicamentis convenit; mordet enim leniter et calefacit adstringitque siccando, purgat cicatrices et nubeculas et quicquid obstet. quidam tradunt lavari atque ita siccatam digeri in pastillos. - onosma longa folia habet fere ad iii digitos, in terra iacentia ad similitudinem anchusae, * * * similis sive caule sive flore sive semine. praegnas, si edit eam aut supergradiatur, abortum facere dicitur. - onopradon cum ederunt, asini crepitus reddere dicuntur. trahit urinas et menses, alvum sistit, suppurationes et collectiones discutit. - osyris ramulos fert nigros, tenues, lentos et in his folia nigra ceu lini semenque in ramulis nigrum initio, dein colore mutato rubescens. smegmata mulieribus faciunt ex iis. radicum decoctum potu sanat arquatos. eaedem, priusquam maturescat semen, concisae et sole siccatae alvum sistunt; post maturitatem vero collectae et in sorbitione decoctae rheumatismis ventris medentur et per se tritae ex aqua caelesti bibuntur. - oxys folia terna habet. datur ad stomachum dissolutum. edunt et qui enterocelen habent.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 27.16 Plin. Nat. 27.17 (English) >>Plin. Nat. 27.18

Powered by PhiloLogic